et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui
oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum
et non audiunt quia domus exasperans est
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et
transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco
tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia
domus exasperans est
et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per
diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis
sicut egreditur migrans
ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per
eum
in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine
effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia
portentum dedi te domui Israhel
feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi
vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem
manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in
conspectu eorum
et factus est sermo Domini ad me mane dicens
fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus
exasperans quid tu facis
dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud
qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in
medio eorum
dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in
transmigrationem et captivitatem ibunt
et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in
caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies
eius operietur ut non videat oculo terram
et extendam rete meum super illum et capietur in sagena
mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam
non videbit ibique morietur
et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius
dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos
et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in
gentibus et disseminavero eos in terris
et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et
pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas
ingredientur et scient quia ego Dominus
et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et
aquam tuam in festinatione et maerore bibe
et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos
qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in
sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut
desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium
qui habitant in ea
et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque
deserta et scietis quia ego Dominus
et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra
Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis
visio
ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam
proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et
loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis
visionis
non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio
ambigua in medio filiorum Israhel
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et
fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus
exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus
et factus est sermo Domini ad me dicens
fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic
videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat
propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non
prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero
conplebitur dicit Dominus Deus